martes, 21 de marzo de 2017

CORPUS HUMANUM

Humanum corpus membra quattuor habet: duo bracchia duoque crura. In bracchiis manus sunt, atque in manibus digiti decem; in cruribus sunt duo pedes. In manibus pedibusque sunt ungues. Duo pedes et duae manus in corpore humano sunt. In hominis corpore unum caput est atque in capite duo oculi et duae aures, unus nasus et unum os, In ore lingua et dentes sunt, capillus supra caput est et supra oculos frontem habemus, caput est supra collum et infra collum est pectus. In pectore cor est atque sanguis in cor per venas fluit. In pectore sunt quoque pulmones atque infra pulmones est venter, Homines flectunt bracchia cubitis et crura genibus, nam cubitus est in bracchio atque genu in crure est. Color sanguinis ruber est, dentes albi sunt; plerumque homines Romani oculis nigris brevique statura sunt atque nigrum capillum habent, Post frontem cerebrum est atque in cerebro sedem rationis cogitationisque habemus.



albus.-a,um:adx. branco
auris,is: (f)
bracchium, -ii (n)
brevis,-e: adx. pequena, breve
capillus-i:(m)
caput,-itis.(n)
cerebrum,-i (n)
collum,-i(n) colo, pescozo
cogitatio,-onis: (f) pensamento
color-oris:(m)
cor,cordis (n):
corpus-oris: (n)
crus, cruris(f) perna
cubitus,-i (m) cóbado
dens-entis(m)
digitus,-i: (m)
flecto, is,,ere, flexi: dobrar
frons,-ontis (f)
fluo,is,ere,-xi: fluir
genu,-us (n) xeonllo
homo,-inis(m)
humanus,a,um: adx.
infra: adv. prep. debaixo
lingua,-ae (f)
manus,-us (f)
membrum,i, (n)
nasus, -i: (m)
niger,-gra,-grum: adx. negro
oculus,-i (m)
os,oris: (n) boca
pectus-oris (n)
pes,pedis(m)
plerumque: adv xeralmente
pulmo,-onis:(m)
ratio,-onis(f): razón, xuízo
ruber,-bra,-brum: adx. vermello
sanguis,inis(m) 
sedes, is( f) asento,sede
statura,ae(f)
supra: adv. /prep. enrriba
unguis,-is: (m)
vena.ae (f) vea
venter, -tris:(m)

Ningún comentario:

Publicar un comentario